IESU FILII SIRACH5lat_clv

1[Noli attendere ad possessiones iniquas, et ne dixeris: Est mihi sufficiens vita: nihil enim proderit in tempore vindictæ et obductionis.2Ne sequaris in fortitudine tua concupiscentiam cordis tui,3et ne dixeris: Quomodo potui? aut, Quis me subjiciet propter facta mea? Deus enim vindicans vindicabit.4Ne dixeris: Peccavi: et quid mihi accidit triste? Altissimus enim est patiens redditor.5De propitiatio peccato noli esse sine metu, neque adjicias peccatum super peccatum.6Et ne dicas: Miseratio Domini magna est, multitudinis peccatorum meorum miserebitur:7misericordia enim et ira ab illo cito proximant, et in peccatores respicit ira illius.8Non tardes converti ad Dominum, et ne differas de die in diem:9subito enim veniet ira illius, et in tempore vindictæ disperdet te.10Noli anxius esse in divitiis injustis: non enim proderunt tibi in die obductionis et vindictæ.]11[Non ventiles te in omnem ventum, et non eas in omnem viam: sic enim omnis peccator probatur in duplici lingua.12Esto firmus in via Domini, et in veritate sensus tui et scientia: et prosequatur te verbum pacis et justitiæ.13Esto mansuetus ad audiendum verbum, ut intelligas, et cum sapientia proferas responsum verum.14Si est tibi intellectus, responde proximo: sin autem, sit manus tua super os tuum, ne capiaris in verbo indisciplinato, et confundaris.15Honor et gloria in sermone sensati: lingua vero imprudentis subversio est ipsius.16Non appelleris susurro, et lingua tua ne capiaris et confundaris:17super furem enim est confusio et pœnitentia, et denotatio pessima super bilinguem: susurratori autem odium, et inimicitia, et contumelia.18Justifica pusillum et magnum similiter.]