PSALMORUM81lat_clv
1Psalmus Asaph. [Deus stetit in synagoga deorum; in medio autem deos dijudicat.2Usquequo judicatis iniquitatem, et facies peccatorum sumitis?3Judicate egeno et pupillo; humilem et pauperem justificate.4Eripite pauperem, et egenum de manu peccatoris liberate.5Nescierunt, neque intellexerunt; in tenebris ambulant: movebuntur omnia fundamenta terræ.6Ego dixi: Dii estis, et filii Excelsi omnes.7Vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis.8Surge, Deus, judica terram, quoniam tu hæreditabis in omnibus gentibus.]