PSALMORUM72lat_clv

1Psalmus Asaph. [Quam bonus Israël Deus, his qui recto sunt corde !2Mei autem pene moti sunt pedes, pene effusi sunt gressus mei:3quia zelavi super iniquos, pacem peccatorum videns.4Quia non est respectus morti eorum, et firmamentum in plaga eorum.5In labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur.6Ideo tenuit eos superbia; operti sunt iniquitate et impietate sua.7Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum; transierunt in affectum cordis.8Cogitaverunt et locuti sunt nequitiam; iniquitatem in excelso locuti sunt.9Posuerunt in cælum os suum, et lingua eorum transivit in terra.10Ideo convertetur populus meus hic, et dies pleni invenientur in eis.11Et dixerunt: Quomodo scit Deus, et si est scientia in excelso?12Ecce ipsi peccatores, et abundantes in sæculo obtinuerunt divitias.13Et dixi: Ergo sine causa justificavi cor meum, et lavi inter innocentes manus meas,14et fui flagellatus tota die, et castigatio mea in matutinis.15Si dicebam: Narrabo sic; ecce nationem filiorum tuorum reprobavi.16Existimabam ut cognoscerem hoc; labor est ante me:17donec intrem in sanctuarium Dei, et intelligam in novissimis eorum.18Verumtamen propter dolos posuisti eis; dejecisti eos dum allevarentur.19Quomodo facti sunt in desolationem? subito defecerunt: perierunt propter iniquitatem suam.20Velut somnium surgentium, Domine, in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges.21Quia inflammatum est cor meum, et renes mei commutati sunt;22et ego ad nihilum redactus sum, et nescivi:23ut jumentum factus sum apud te, et ego semper tecum.24Tenuisti manum dexteram meam, et in voluntate tua deduxisti me, et cum gloria suscepisti me.25Quid enim mihi est in cælo? et a te quid volui super terram?26Defecit caro mea et cor meum; Deus cordis mei, et pars mea, Deus in æternum.27Quia ecce qui elongant se a te peribunt; perdidisti omnes qui fornicantur abs te.28Mihi autem adhærere Deo bonum est; ponere in Domino Deo spem meam: ut annuntiem omnes prædicationes tuas in portis filiæ Sion.]