LAMENTATIONES5lat_clv
1[Recordare, Domine, quid acciderit nobis; intuere et respice opprobrium nostrum.2Hæreditas nostra versa est ad alienos, domus nostræ ad extraneos.3Pupilli facti sumus absque patre, matres nostræ quasi viduæ.4Aquam nostram pecunia bibimus; ligna nostra pretio comparavimus.5Cervicibus nostris minabamur, lassis non dabatur requies.6Ægypto dedimus manum et Assyriis, ut saturaremur pane.7Patres nostri peccaverunt, et non sunt: et nos iniquitates eorum portavimus.8Servi dominati sunt nostri: non fuit qui redimeret de manu eorum.9In animabus nostris afferebamus panem nobis, a facie gladii in deserto.10Pellis nostra quasi clibanus exusta est, a facie tempestatum famis.11Mulieres in Sion humiliaverunt, et virgines in civitatibus Juda.12Principes manu suspensi sunt; facies senum non erubuerunt.13Adolescentibus impudice abusi sunt, et pueri in ligno corruerunt.14Senes defecerunt de portis, juvenes de choro psallentium.15Defecit gaudium cordis nostri; versus est in luctum chorus noster.16Cecidit corona capitis nostri: væ nobis, quia peccavimus !17Propterea mœstum factum est cor nostrum; ideo contenebrati sunt oculi nostri,18propter montem Sion quia disperiit; vulpes ambulaverunt in eo.19Tu autem, Domine, in æternum permanebis, solium tuum in generationem et generationem.20Quare in perpetuum oblivisceris nostri, derelinques nos in longitudine dierum?21Converte nos, Domine, ad te, et convertemur; innova dies nostros, sicut a principio.22Sed projiciens repulisti nos: iratus es contra nos vehementer.]