PSALMORUM51lat_clv

1In finem. Intellectus David,2cum venit Doëg Idumæus, et nuntiavit Sauli: Venit David in domum Achimelech.3[Quid gloriaris in malitia, qui potens es in iniquitate?4Tota die injustitiam cogitavit lingua tua; sicut novacula acuta fecisti dolum.5Dilexisti malitiam super benignitatem; iniquitatem magis quam loqui æquitatem.6Dilexisti omnia verba præcipitationis; lingua dolosa.7Propterea Deus destruet te in finem; evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo, et radicem tuam de terra viventium.8Videbunt justi, et timebunt; et super eum ridebunt, et dicent:9Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum; sed speravit in multitudine divitiarum suarum, et prævaluit in vanitate sua.10Ego autem, sicut oliva fructifera in domo Dei; speravi in misericordia Dei, in æternum et in sæculum sæculi.11Confitebor tibi in sæculum, quia fecisti; et exspectabo nomen tuum, quoniam bonum est in conspectu sanctorum tuorum.]