PSALMORUM3lat_clv
1Psalmus David, cum fugeret a facie Absalom filii sui.2[Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me? Multi insurgunt adversum me;3multi dicunt animæ meæ: Non est salus ipsi in Deo ejus.4Tu autem Domine, susceptor meus es, gloria mea, et exaltans caput meum.5Voce mea ad Dominum clamavi; et exaudivit me de monte sancto suo.6Ego dormivi, et soporatus sum; et exsurrexi, quia Dominus suscepit me.7Non timebo millia populi circumdantis me. Exsurge, Domine; salvum me fac, Deus meus.8Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa; dentes peccatorum contrivisti.9Domini est salus; et super populum tuum benedictio tua.]