PSALMORUM145lat_clv
1Alleluja, Aggæi et Zachariæ.2[Lauda, anima mea, Dominum. Laudabo Dominum in vita mea; psallam Deo meo quamdiu fuero. Nolite confidere in principibus,3in filiis hominum, in quibus non est salus.4Exibit spiritus ejus, et revertetur in terram suam; in illa die peribunt omnes cogitationes eorum.5Beatus cujus Deus Jacob adjutor ejus, spes ejus in Domino Deo ipsius:6qui fecit cælum et terram, mare, et omnia quæ in eis sunt.7Qui custodit veritatem in sæculum; facit judicium injuriam patientibus; dat escam esurientibus. Dominus solvit compeditos;8Dominus illuminat cæcos. Dominus erigit elisos; Dominus diligit justos.9Dominus custodit advenas, pupillum et viduam suscipiet, et vias peccatorum disperdet.10Regnabit Dominus in sæcula; Deus tuus, Sion, in generationem et generationem.]