PSALMORUM140lat_clv

1Psalmus David. [Domine, clamavi ad te: exaudi me; intende voci meæ, cum clamavero ad te.2Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo; elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum.3Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circumstantiæ labiis meis.4Non declines cor meum in verba malitiæ, ad excusandas excusationes in peccatis; cum hominibus operantibus iniquitatem, et non communicabo cum electis eorum.5Corripiet me justus in misericordia, et increpabit me: oleum autem peccatoris non impinguet caput meum. Quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum:6absorpti sunt juncti petræ judices eorum. Audient verba mea, quoniam potuerunt.7Sicut crassitudo terræ erupta est super terram, dissipata sunt ossa nostra secus infernum.8Quia ad te, Domine, Domine, oculi mei; in te speravi, non auferas animam meam.9Custodi me a laqueo quem statuerunt mihi, et a scandalis operantium iniquitatem.10Cadent in retiaculo ejus peccatores: singulariter sum ego, donec transeam.]