PHILEMONEM1lat_clv

1Paulus vinctus Christi Jesu, et Timotheus frater, Philemoni dilecto, et adjutori nostro,2et Appiæ sorori carissimæ, et Archippo commilitoni nostro, et ecclesiæ, quæ in domo tua est.3Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.4Gratias ago Deo meo, semper memoriam tui faciens in orationibus meis,5audiens caritatem tuam, et fidem, quam habes in Domino Jesu, et in omnes sanctos:6ut communicatio fidei tuæ evidens fiat in agnitione omnis operis boni, quod est in vobis in Christo Jesu.7Gaudium enim magnum habui, et consolationem in caritate tua: quia viscera sanctorum requieverunt per te, frater.8Propter quod multam fiduciam habens in Christo Jesu imperandi tibi quod ad rem pertinet:9propter caritatem magis obsecro, cum sis talis, ut Paulus senex, nunc autem et vinctus Jesu Christi:10obsecro te pro meo filio, quem genui in vinculis, Onesimo,11qui tibi aliquando inutilis fuit, nunc autem et mihi et tibi utilis,12quem remisi tibi. Tu autem illum, ut mea viscera, suscipe:13quem ego volueram mecum detinere, ut pro te mihi ministraret in vinculis Evangelii:14sine consilio autem tuo nihil volui facere, uti ne velut ex necessitate bonum tuum esset, sed voluntarium.15Forsitan enim ideo discessit ad horam a te, ut æternum illum reciperes:16jam non ut servum, sed pro servo carissimum fratrem, maxime mihi: quanto autem magis tibi et in carne, et in Domino?17Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me:18si autem aliquid nocuit tibi, aut debet, hoc mihi imputa.19Ego Paulus scripsi mea manu: ego reddam, ut non dicam tibi, quod et teipsum mihi debes:20ita, frater. Ego te fruar in Domino: refice viscera mea in Domino.21Confidens in obedientia tua scripsi tibi: sciens quoniam et super id, quod dico, facies.22Simul autem et para mihi hospitium: nam spero per orationes vestras donari me vobis.23Salutat te Epaphras concaptivus meus in Christo Jesu,24Marcus, Aristarchus, Demas, et Lucas, adjutores mei.25Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro. Amen.