LUCAM19lat_clv
1Et ingressus perambulabat Jericho.2Et ecce vir nomine Zachæus: et hic princeps erat publicanorum, et ipse dives:3et quærebat videre Jesum, quis esset: et non poterat præ turba, quia statura pusillus erat.4Et præcurrens ascendit in arborem sycomorum ut videret eum: quia inde erat transiturus.5Et cum venisset ad locum, suspiciens Jesus vidit illum, et dixit ad eum: Zachæe, festinans descende: quia hodie in domo tua oportet me manere.6Et festinans descendit, et excepit illum gaudens.7Et cum viderent omnes, murmurabant, dicentes quod ad hominem peccatorem divertisset.8Stans autem Zachæus, dixit ad Dominum: Ecce dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus: et si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum.9Ait Jesus ad eum: Quia hodie salus domui huic facta est: eo quod et ipse filius sit Abrahæ.10Venit enim Filius hominis quærere, et salvum facere quod perierat.11Hæc illis audientibus adjiciens, dixit parabolam, eo quod esset prope Jerusalem: et quia existimarent quod confestim regnum Dei manifestaretur.12Dixit ergo: Homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum, et reverti.13Vocatis autem decem servis suis, dedit eis decem mnas, et ait ad illos: Negotiamini dum venio.14Cives autem ejus oderant eum: et miserunt legationem post illum, dicentes: Nolumus hunc regnare super nos.15Et factum est ut rediret accepto regno: et jussit vocari servos, quibus dedit pecuniam, ut sciret quantum quisque negotiatus esset.16Venit autem primus dicens: Domine, mna tua decem mnas acquisivit.17Et ait illi: Euge bone serve, quia in modico fuisti fidelis, eris potestatem habens super decem civitates.18Et alter venit, dicens: Domine, mna tua fecit quinque mnas.19Et huic ait: Et tu esto super quinque civitates.20Et alter venit, dicens: Domine, ecce mna tua, quam habui repositam in sudario:21timui enim te, quia homo austerus es: tollis quod non posuisti, et metis quod non seminasti.22Dicit ei: De ore tuo te judico, serve nequam. Sciebas quod ego homo austerus sum, tollens quod non posui, et metens quod non seminavi:23et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam, ut ego veniens cum usuris utique exegissem illam?24Et astantibus dixit: Auferte ab illo mnam, et date illi qui decem mnas habet.25Et dixerunt ei: Domine, habet decem mnas.26Dico autem vobis, quia omni habenti dabitur, et abundabit: ab eo autem qui non habet, et quod habet auferetur ab eo.27Verumtamen inimicos meos illos, qui noluerunt me regnare super se, adducite huc: et interficite ante me.28Et his dictis, præcedebat ascendens Jerosolymam.29Et factum est, cum appropinquasset ad Bethphage et Bethaniam, ad montem qui vocatur Oliveti, misit duos discipulos suos,30dicens: Ite in castellum quod contra est: in quod introëuntes, invenietis pullum asinæ alligatum, cui nemo umquam hominum sedit: solvite illum, et adducite.31Et si quis vos interrogaverit: Quare solvitis? sic dicetis ei: Quia Dominus operam ejus desiderat.32Abierunt autem qui missi erant: et invenerunt, sicut dixit illis, stantem pullum.33Solventibus autem illis pullum, dixerunt domini ejus ad illos: Quid solvitis pullum?34At illi dixerunt: Quia Dominus eum necessarium habet.35Et duxerunt illum ad Jesum. Et jacentes vestimenta sua supra pullum, imposuerunt Jesum.36Eunte autem illo, substernebant vestimenta sua in via:37et cum appropinquaret jam ad descensum montis Oliveti, cœperunt omnes turbæ discipulorum gaudentes laudare Deum voce magna super omnibus, quas viderant, virtutibus,38dicentes: Benedictus, qui venit rex in nomine Domini: pax in cælo, et gloria in excelsis.39Et quidam pharisæorum de turbis dixerunt ad illum: Magister, increpa discipulos tuos.40Quibus ipse ait: Dico vobis, quia si hi tacuerint, lapides clamabunt.41Et ut appropinquavit, videns civitatem flevit super illam, dicens:42Quia si cognovisses et tu, et quidem in hac die tua, quæ ad pacem tibi: nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis.43Quia venient dies in te: et circumdabunt te inimici tui vallo, et circumdabunt te: et coangustabunt te undique:44et ad terram prosternent te, et filios tuos, qui in te sunt, et non relinquent in te lapidem super lapidem: eo quod non cognoveris tempus visitationis tuæ.45Et ingressus in templum, cœpit ejicere vendentes in illo, et ementes,46dicens illis: Scriptum est: Quia domus mea domus orationis est: vos autem fecistis illam speluncam latronum.47Et erat docens quotidie in templo. Principes autem sacerdotum, et scribæ, et princeps plebis quærebant illum perdere:48et non inveniebant quid facerent illi. Omnis enim populus suspensus erat, audiens illum.